HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT VIII: De operariis Templi

#III Reg. V#Ezech. XXVII

Misit autem Salomon ad Hiram regem Tyri dicens: Volo aedificare templum Domino, sicut locutus est patri meo. Praecipe ergo servis tuis, ut praecidant mihi cedros de Libano, et mercedem eorum dabo tibi quam petieris. Et rescripsit ei Hiram dicens: Servi mei deponent ligna de Libano usque ad mare, et deferent ea in ratibus, usque ad locum quem signaveris mihi, et tu de portu tolles ea, praebebisque necessaria in cibos domui meae. Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et abiegna quibus abundant Sidonii. Salomon autem supplebat inopiam eorum in cibis, praebens Hiram singulis annis coros tritici viginti millia, et totidem hordaei, et totidem batos olei eamdemque vini mensuram. Porro Salomon elegit operarios de Israel proselytos. De Israelitis enim neminem servire fecit. Et erat indictio triginta millium virorum, id est summa eorum quibus haec indicebantur. Vel forte indictio est, determinata hominum collectio, sicut cohors et legio. Et mittebat eos in Libanum cum servis Hiram, decem millia per singulos menses vicissim, ut duobus mensibus revertentes ad propria requiescerent, ut quarto mense priores ad laborem denuo remearent; et praeerat Aduram huic indictioni. Statuit autem Salomon octoginta millia latomorum, id est lapidiscesorum in monte, quibus praefecit de Israelitis tria millia, et trecenti qui praecipiebant operariis. Porro latomi in lapidicina lapides grandes, et pretiosos, id est marmoreos scopulabant, et quadrabant. qui adeo grandes fuerunt in fundamento, ut dicit Josephus, quod multi ex eis habebant in longitudine cubitos viginti, in latitudine decem, in altitudine quinque. Quadratos quidem lapides dolaverunt caementarii Salomonis, et caementarii Hiram. Dolatos vero praeparaverunt Biblii polientes, et sculpentes non solum lapides, sed et ligna. Est autem Biblos civitas Phoenicis, de qua Ezechiel: Senes Biblii, et prudentes ejus. Et sic omnia extra urbem dedolata et perfecta sunt, quod malleus, et securis, et omnem ferramentum non sunt audita in domo Domini eum aedificaretur. Fuerunt autem equorum, qui onera portabant septem millia. Fabulantur Judaei, ad eruderandos lapides celerius, habuisse Salomonem sanguinem vermiculi, qui tamir dicitur, aspersa marmora facile secabantur, quem invenit hoc modo. Erat Salomoni struthio habens pullum, et inclusus est pullus sub vase vitreo. Quem cum videret struthio, sed habere nequiret, de deserto tulit vermiculum, cujus sanguine linivit vitrum, et fractum est. Videns autem Salomon cacumen montis Moria, ubi aedificavit templum angustum, dejecit illud, et in aream spatiis amplioribus diffudit.